monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 384

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 384
Restat ut de oppositis dicamus. sunt autem opposita, quae sibi veluti ex adverso videntur obsistere, ut contraria. nec tamen omnia, quae opponuntur sibi, contraria sunt, sed omnia contraria opposita sunt. opponuntur autem sibi ita, ut aut <relativum> relativo opponitur, ut magnum parvo et dimidium duplo, aut contrarium <contrario>, ut stultitia sapientiae, aut habitus orbationi, ut cernentia caecitati, aut aientia negationi, ut 'Cicero disputat', 'Cicero non disputat'. haec autem inter se nonnihil differunt; nam relativum relativo ita opponitur, ut hoc ipsum, quod opponitur, eius sit, cui opponitur, aut ad id quocumque modo referatur. nam dimidium opponitur duplo et eiusdem dupli dimidium est. ita ergo illi opponitur, ut eius sit; et parvum opponitur [ut eius sit] magno ita, ut ipsum parvum ad hoc magnum, cui opponitur, parvum sit.